XIV. His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii
commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent;
[2] qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque
commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret. [3] Quod si veteris
contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim
temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse?
[4] Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur,
eodem pertinere. [5] Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum
doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem
concedere. [6] Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos
intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt,
sese cum iis pacem esse facturum. [7] Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti
obsides accipere, non dare, consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.
XV. Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor
milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas
in partes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum
proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. [2] Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus
tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio
nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis,
pabulationibus populationibusque prohibere. [3] Ita dies circiter XV iter fecerunt uti inter novissimum
hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
XVI. Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. [2] Nam propter
frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura
non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; [3] eo autem frumento quod flumine Arari
navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere
nolebat. [4] Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. [5] Ubi se diutius duci
intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem
vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos
accusat, [6] quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis
hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit[;
multo etiam gravius quod sit destitutus queritur].
XVII. Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit: esse non nullos, quorum
auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. [2] Hos seditiosa
atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant: [3] praestare, si iam
principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre, [4] neque dubitare
[debeant] quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi.
[5] Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse.
[6] Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto id cum periculo
fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
XVIII. Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus
praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. [2] Quaerit ex solo ea quae
in conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera: [3] ipsum
esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum
novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere,
propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo. [4] His rebus et suam rem familiarem auxisse et
facultates ad largiendum magnas comparasse; [5] magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et
De bello Gallico
COMMENTARIUS PRIMUS 9