vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi
(dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed
tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus
a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec
Italia, nec Germania, nec Gallia, nec Anglia, nec Scotia, 115
quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non
probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis
omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui
me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale
ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic 120
ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de
episcopis, archidiaconis et viris eruditis. Atque hic
honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non
habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui
alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates 125
rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus
qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me
convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante
patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me
suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe 130
sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo
amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur
et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas
eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et
saepe mandavit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio 135
prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem
adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos
menses velim in aula regis vivere, quantum libeat
sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio
meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis 140
Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni
huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur
ut, si pater esset aut frater, non posset amantius.
Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi
sacerdotium centum ferme nobilium, quod postea volente 145
me in pensionem centum coronatorum mutavit,
ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos
nobiles his pauculis annis, idque nihil
unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et
quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles 150
accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius,
huius regni baro, quondam meus discipulus, dat
annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et
Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia
potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae 155
universitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque
ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures
docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere
semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus
tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam 160
religionem non sis prae hac contempturus, si videas.
Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli
Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili
pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is
me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine 165
vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros,
ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.
Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion