ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque cladis non lex,
verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua
restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum
sit.[188] Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari,
reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem
et summam gloriam et maximas divitias esse; tamen haec talia facinora
impune suscepisse parum habuere.[189] Itaque postremo leges, majestas
vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea
fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vestra[190] magnifici,
sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi
ea honori non praedae habeant. Servi aera parati injusta imperia
dominorum non perferunt; vos, Quirites, imperio nati, aequo animo
servitutem toleratis? At qui sunt hi qui rem publicam oocupavere? Homines
sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi iidemque
superbissimi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque
inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii
quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento
habent.[191] Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime[192] tutus est:
metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere;[193] quos omnes
eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.[194] Sed haec
inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quodsi tam vos libertatis
curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque
res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra[195] penes
optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris et
majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum
occupavere,[196] vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa
ope nitemini?[197] atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta
amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis: Quid igitur censes?
Vindicandum in eos,[198] qui hosti prodidere rem publicam? Non manu neque
vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum
quaestionibus[199] et indicio ipsius Jugurthae, qut si dediticius est,
profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet
existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham
scelerum impunitas, ad paucos potentes maximae divitiae, in rem publicam
damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte[200] nondum etiam vos
dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis
placent, quum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces,
postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est,
populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis
habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrum recusare
audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissimum existimo impune
injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere,
quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem
casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent,[201] parum est
impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis
aeterna sollicitudo remanebit, quum intellegetis aut serviundum esse aut
permanus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiae quae spes
est? Dominari illi volunt, vos liberi esse, facere illi injurias, vos
prohibere; postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis
utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare
moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus
aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam
gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur: hosti acerrimo
prodita senatus auctoritas, proditum imperium vestrum, domi militiaeque
res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in
noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes
vivamus? Nam impune quaelibet facere, id est regem[202] esse. Neque ego
vos, Quirites, hortor, ut malitis cives vestros perperam quam recte
fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.[203] Ad hoc in re